monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 4
Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni, quum secundum deos philosophi daemonas deputent ? Socratis vox est: si daemonium permittat. Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores . Mimice philosophi affectant veritatem et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant : Christiani eam necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.